

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 6: Versus 1
Permanebimus.Hoc perversi accipiunt ex illo:Ubi abundavit delictum, superabundavitet gratia.Hoc dicere est esse ingratos gratiae. Et quia gratia viget, ubi delictum abundavit, non est permanendum in peccato, ut quidam aestimant pro majori gratia. Non enim peccantis merito, sed subvenientis auxilio superabundavit gratia, ubi abundavit delictum. Non ergo permanendum in peccato, sed potius debemus et possumus esse peccato quasi mortui et sepulti per ipsam gratiam et resurgere in justitiam, et post, in vitam aeternam.